ANTIGONUS Sochaeus

ANTIGONUS Sochaeus
ANTIGONUS Sochaeus
celebris inter Iudaeos, Praeceptor fuit Sadoci; qui ab Antigono in Pharisaismo sollicite institutus, postmodum ab illo deficiens, Sadducaeorum haeresin orsus est. Erat autem Antigonus ille successor Simeonis Iusti, qui cum docuisset, pietatem nostram non debere esse mercenariam, discipuli eius Sados et Baithus illud sic intelligentes, quasi omnis praemii in altera vita spem praecidisset, co delapsi sunt. ut Resurrectionem, vitam alteram, etc. inficiarentur. Thom. Godwyn. Tr. Angl. Moses and Aaron l. 1. c. 11. de Sadducaeis. Vide quoque Baythos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”